et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est
circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum
Alexandri dolo et addere illud regno suo
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia
mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus
esset
cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias
militum in singulis civitatibus
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon
succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta
et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus
viam
et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam
facerent ei et tacuit rex
et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem
se salutaverunt et dormierunt illic
et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur
Eleutherus et reversus est Hierusalem
rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque
Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter
nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et
regnabis in regno patris tui
paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit
enim me occidere
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et
abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt
inimicitiae eius
et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata
capiti suo Aegypti et Asiae
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia
rebellabant qui erant in locis illius
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit
Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et
fugavit eum
et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex
autem Ptolomeus exaltatus est
et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit
Ptolomeo
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in
munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in
Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt
contra eam machinas multas
et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad
regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et
scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad
conloquium festinato
ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de
senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu
eius
et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant
et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia
habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam
toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his
omnibus hunc modum continentes
rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro
de vobis misimus ad vos ut sciretis
rex Demetrius Lastheni parenti salutem
genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae
iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem
ipsorum quam erga nos habent
statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates
Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et
omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in
Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos
annos et pro fructibus terrae et pomorum
et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex
hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae
nobis deferebantur
omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc
et in omne tempus
nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri
et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo
et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque
in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab
insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit
quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad
Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco
patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et
inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic
diebus multis
et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui
in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia
inpugnabant Israhel
et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum
faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem
tuam cum fuerit oportunum
nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia
discessit omnis exercitus meus
et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam
et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia
virorum et volebant interficere regem
et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de
civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare
et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes
simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
et occiderunt in illa die centum milia hominum et
succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et
liberaverunt regem
et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei
civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et
clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et
civitatem
et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt
Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in
regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in
Hierusalem habentes spolia multa
et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra
in conspectu eius
et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab
Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi
tribuerat et vexabat eum valde
post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo
puer adulescens et regnavit et inposuit diadema
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat
Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo
tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut
sis de amicis regis
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei
potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam
auream
et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri
usque ad fines Aegypti
et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates
et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et
venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et
obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et
praedatus est eas
et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et
accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et
perambulavit regionem usque Damascum
et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes
Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo
volentes eum removere a negotio regni
et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit
intra provinciam
et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus
multis et conclusit eos
et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et
eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et
tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex
adverso
insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt
proelium
et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo
relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas
filius Chalfi princeps militiae exercitus
et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in
capite suo et oravit
et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et
pugnaverunt
et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad
eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et
pervenerunt usque illuc
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia
virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem